# De materiali medicina 259-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, BRASSICA MARINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/259-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/259-2

BRASSICA MARINA CCCLI Rassica Marina in totum a satiua diuersa. foliis tenuibus: praelongis: similibus Aristolochiae rotundę. singula ramulis prodeunt, subrubentibus ex uno pediculo, ut hederacea. Candidus succus incisae, nec largus: gustu subsalsus: & quadam fini amarus: concretu oleoso: Tota herba stomacho inimicissima contrahit acrimoniam uehementissime ex omnibus, aluum ciet: elixa cibo coquitur ab ali quibus propter acrimoniam cum pingui carne. BETA CCCLII Eutlon mega: Romani Beta syluatica. Duo eius geneta facimus: Nigram & candidam. coquitur nigra cum lente inhibendo uentri. ualidius radix. At soluit inuicem candida. utramque culpant mali succi: Propter uim nitri quam prae ferunt. Ideoque eorum succus Inditur cum melle in nares ut caput purget: dolores quoque aurium sedat: Radicis & foliorum decocto furfures tollunt & lendes. Pernionibus fo tis occurritur. Vitiligines illitae foliis crudis inducto ante nitro emaculantur. Implenem & alopeciae, sed scalpello prius exasperatę. Illo modo & ulcera depascen tia finiuntur. Eadem cocta eruptionibus papularum: Ambustis, & ignibus sacris medentur. ANDRACHNE SYLVESTRIS CCCLIII Ndrachne syluestris. Aliqui Aizoum syluestre. Aliqui Telephion Italia ilecebram. Alii portulacam, Punici Moemoem. Daci Lax. Aegyptii Moch. mutim paruis & latioribus foliis, quam portulacę hirsutis, Nascitur in petrosis. XXXXI Est quando & in hortis. Folia oleae, sed minora multo, uerum plura tenuioraque coliculis Rubricantibus ab radice una frequentibus inclinatis in terram: hi mansi facile in succum soluuntur tenacem liquore cum quodam salis gustu. Facultas eius calfacere: Acrementi uim obtiuens: & ex ulcerans. strumis illinitur cum axungia ut discutiat.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
