# De materiali medicina 261-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SISYMBRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/261-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/261-2

SISYMBRIVM CCCLVIII Isymbrium, Alii Serpyllum, Alii Stephanon aphrodites hoc est coronam ueneris. Romani Austeralis. Nonnulli herba ueneria. Nascitur in terrenis: hortensianę mentę similis Latioribus foliis odoratioribusque. Coronis inseritur. Natura eius excalfacere. Semen in uino strangurias finit & calculos: Tormina singultusque cohibet. contra capitis dolores folia temporibus illinuntur, & fronti effica cia sunt: & aduersus aculeata aimalia ut apes & uespas. In potu uomitiones sistit. XXXXII SISYMBRIVM AQVATICVM AVT SYLVESTRE CCCLIX Isymbrium altero genere cardaminem appellant. Sunt qui & hoc Sion uocent. herba enim est aquatica eodem modo in Riguis nata: quo Sion.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
