# De materiali medicina 261

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ASPARAGVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/261

Coqui tur & cum lenticula eodem more quo beta hydropicis. Si id uitium sit cui phlegmatia nomen est: corpore inaequali tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus: Elixa datur herba: cum prius panem siccum comederint: ut media cibis interueniat. Comitialibus eadem laudatur, atque suspiriosis. Foliorum siccus oris ulcera colluendo saepe assiccat. Cum creta cimolia & cerussa medetur ignibus sacris. Fistulas curat infusus. Aurium doloribus instillatur: & lippitudini. Collyriis quoque additur. Vtilis est uel si sanguine gingiuę putrescant. Reiectiones cruentas coercet. Dysentericis clystere iniicitur. In corporis tabe proficit potu. Idem succus feminali appositus in uellere pręfocari non patitur mulieres locosas. Sistit & fluctiones uuluarum: sicut semen alui. Rheumatismos potum in uino: excreationesque sanguinis. In dentium dolore commanducatur & plantaginis radix: & colluuntur eiusdem decoctae succo: Ad uesicae ulcera renumque uitia foliis & Radice in passo praebetur. Quidam ternas eius radices in uino Cyathis tribus epotas cum pari aquae modo ad tertianas dedere: In quartanis quaternas fecerunt. Produnt etiam, si quis illigatam licio Radicem eius e collo suspenderit: Prohiberi strumas & discuti. Syrorum expromissio est: si ius plantaginis & Nepitę pro pinetur cum melle iis: quos paretos appellant hoc est defectos, & resolutos, Idque siat interpositis diebus: secunda: quarta: & parasceue: cito sanos fore hac cura. Pro arcano habetuerissimum & expertum est. SIVM CCCLVII lum in aqua nascens: & a quibusdam aquatica anagallis uocatum: ab aliis Schoenus aromaticus idest, iuncus odoratus: Ab aliis Darenion. Ab aliis Lauberde. frutex est pusillus in aquis, ut dictum est inuentus. habitu subrecto & pingui: Folio lato: & ad similitudinem olusatri: minore duntaxat, odo ratoque. Coctum hoc atque crudum eiicit & comminuit calculos. prodest urinis: partubus pellendis: mulierumque mensibus. Dysentericis manditur. De Sio Crateię uerba subtexi mus. herba est, inquit, fruticea: foliis paucis, in orbemque circumactis maioribus quam mentę: nigris erucęque propinquantibus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
