# De materiali medicina 262

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SISYMBRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/262

Car daminem uero cognominant: quia similis sit sapore Nasturtio. Folium habet cum primum emicat: rotundum: simul accreuit, in folium erucae laciniatur. Ex calfactorii generis, urinamque molientis. Ad quae uel crudum estur. Idem lentigini illitum & mulierum uitiis in facie nocte tota oppositum: & ubi Dies illuxit: detractum: emendat. CRETHMON CCCLX Rethmon Alii Critamon uocant. Herbula est fruticosa: per ambitumque opacans: circiter cubitum unum alta. Nascitur in maritimis petrosis: folic copiosa pingui, subalbicante, ueluti portulaca: sed latiusculo longiusculoque ad gustum salso. Floribus candidis. Semen ceu libanotidis, molle, odoratum, Ro tundum. siccatum rumpitur. habet intus nucleum tritici modo candidum. Radices digiti crassitudine tres, aut quatuor: odorati saporis, & iocundi. Eius usus ad urinę difficultates: & auriginem. folio, uel semine uel radice in uino decoctis. Mouet & menses. Estur crudum, coctumue cum olere. Seruatur etiam in muria. CORONOPVS CCCLXI Oronopus alii Ammonos, Alii Astrion. Punici Atirsiten. Romani cal catricem, quidam stilaginem. Nonnulli sanguinariam. Herba est oblonga: caule per humum serpente: folio cum fissuris. Manditur cocta pro olere: Radicem habet exilem: spissantis naturę. Per cibum praeclare coeliacis facientem. Nascitur in terrenis: & domi, secusque uias. SONCHOS CCCLXII Onchos trachys, hoc est Sonchus asper. Nonnulli cichorium: Roma S ni cicerbitam asperam nominant. Punici Gathuonem. Generum est duo

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
