Latin
CAVCALIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVCALIS Auealis alii Caucon, alii Daucon syluestre, alii Myiten. Democritus Bry on. Romani Pes gallinaceus: siue pes Pullę: Aegyptii Seseliae. cauliculum dodrantalem, aut eo quoque ampliusculum subhirsutum quoque habet. foliis Apii: sed in cacumine Feniculi modo tenuiter scissis, pilosisque. In summo Vmbella opacat: Candida: Odorataque. Oleris &haec uice in cibum conditur. Solent &crudam esse. Vrinae usus adiuuat. CCCLXXIII ERVCA Vzomon Italici Erucam. cruda haec largius sumpta libidinem stimulat Eundem usum pręstat, &semen. urinas cit. prodest concoctioni, emollit aluum. utuntrr semine condiendis obsoniis: quodquidem uti diutius faruetur: Subactum aceto uel lacte &in pastillos digestum reponunt. Funditur &Syluestris Eruca familiaris Hispaniae: cuius Seminio regionis eius Homines Sinapis uice uescuntur. haec ad pellendum Vrinam ualidior quam Satiua existimatur &acrementi maioris.