# De materiali medicina 264-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CAVCALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/264-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/264-2

CAVCALIS Auealis alii Caucon, alii Daucon syluestre, alii Myiten. Democritus Bry on. Romani Pes gallinaceus: siue pes Pullę: Aegyptii Seseliae. cauliculum dodrantalem, aut eo quoque ampliusculum subhirsutum quoque habet. foliis Apii: sed in cacumine Feniculi modo tenuiter scissis, pilosisque. In summo Vmbella opacat: Candida: Odorataque. Oleris & haec uice in cibum conditur. Solent & crudam esse. Vrinae usus adiuuat. CCCLXXIII ERVCA Vzomon Italici Erucam. cruda haec largius sumpta libidinem stimulat Eundem usum pręstat, & semen. urinas cit. prodest concoctioni, emollit aluum. utuntrr semine condiendis obsoniis: quodquidem uti diutius faruetur: Subactum aceto uel lacte & in pastillos digestum reponunt. Funditur & Syluestris Eruca familiaris Hispaniae: cuius Seminio regionis eius Homines Sinapis uice uescuntur. haec ad pellendum Vrinam ualidior quam Satiua existimatur & acrementi maioris.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
