# De materiali medicina 269

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ARABA VEL DRABA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/269

ARABA VEL DRABA CCEXC Rabe cubitum alta est. Herba gracilibus uirgulis quarum latera utrinque uestiunt folia: quae Lepidii uiderentur: nisi teneriora essent candidioraque. in cacumine umbella, ut sambuco: & in ea flos candidus. huius herba incoquitur prisanę. frequenti cappadocum cibo. Seminibus aridis pro Pipere in obsonia utuntur. ERYSIMON CCCXCI Rysimon alii Chamaepleon. Prophetę alphita heracleos hoc est Herculis polentam. Aegyptii Erethmu. Romani Erionem. Nascitur circa urbes & in ruderibus atque hortis. Folio Etucae syluestris. Caule obsequioso ac lento quasi lorum: floribus luteis. in cacumine siliquas sustinet graciles & corniculis similes: ut silicula: in quibus semina continentur parua: Nasturtii specie: gustu ardenti. Vtile in fluctionibus thoranis: excreationibus purulentis & tussientibus. Datur & morbo regio & coxendicibus linctu cum melle: contra uenena etiam efficax potu. Illinitur uero parotidum & carcinomatum malis: quę sint occulta. Et contra duritias. Testium quoque ardoribus & mammarum. Extenuandi natura erysimo, atque calfaciendi est quotiensque uehementer in perluendo uentre urigo eius timetur: mitescit immadefactum aqua, refrigeratumque aut tostum igni linteolo iniecto & adipe circumlito. PIPER CCCXCII Iper Arbor esse traditur in India breuis: fructu inter Initia oblongo: effigie siliquarum: quae collectae Piper longum uocantur. Interius quiddam milio tenui simile est: quod quidem si consumatum sit, Piper fiat. Hoc igitur temporibus suis dehiscens. Pandensque se se recemulos fundit, ferentes qualia ipsi nouimus Piperis grana: e quibus acida & ante quam maturescant de cerpta: candidum Piper appellant. Inter pauca utile oculorum medicamentis: Quaesitum & in antidota & in theriacos pastillos: ac longum quidem Piper intentius Remordet subamarumque est: quoniam cruditate summa carpitur: proindeque in antidota & theriacas facultates expetitur. Nigrum asperius: locundius & commendabilius sapore quam candidum: Praeterea & odoratius: quoniam maturuerit solibus, tempestiuumque à parente sit detractum. Idem in condimenta plus conuenit. Inertius utroque acerbum candidumque. Porro ut quicque ponderosissimum: farctissimum, nigerrimum, ita & optimum intelligitur. Addendum ne sit impendio rugosum, ut recens & musteum sit: ut furfuribus uacent. cęterum nigro in genere Semina quaedam inuenias alimentum non sentientia & cassa: Inania: minimi ponderis: quod braegma uocant. Excalfactoria omnibus potestas. Valent ad urinas mouendas, ad concoquenda, extrahenda: discutienda quae libeat. Oculorum claritati obstantia summouent. Horrores excutiunt ambientium febrium potu uel illitu. Auxilium afferunt & percussis a bestia. ParXLVI tus quoque trahunt. Si femina post congressum cum uiro admoliatur uuluę, opor tet fieri uti abortiatur. Ad tussim & uitia pectoris omnia in eclegmate atque potu proficiunt. Anginas cum melle inunctis curant. Torminibus medentur bibentium additis lauri foliis quam tenerimis. Contra pituitam cum uua passa commanducantur. Dolores somno leuant omninoque salubria in cibo existimantur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
