Latin
ARABA VEL DRABA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 270
Unproofread scanNot analysed yet
Auiditatem mouent: concoctionemque adiuuant iussulentis inspersa: quae ad intinctus parantur. Strumas collecta in pice dissoluunt: Vitiligines cum nitro. Torrentur noua testa in carbone commouenturque Sępius ut lenticula. Non est huius arboris Radix, ut aliqui putauere quam uocant Zinziberim: quod paulo mox docebimus. uerius est similem costo esse Piperis radicem. Accendit haec ora gustantium: saliuamque elicit. Lienem ex aceto illita &in potu data comminuit. Ad pituitam manditur cum herbę pedicularis semine.