# De materiali medicina 270

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ARABA VEL DRABA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/270

Auiditatem mouent: concoctionemque adiuuant iussulentis inspersa: quae ad intinctus parantur. Strumas collecta in pice dissoluunt: Vitiligines cum nitro. Torrentur noua testa in carbone commouenturque Sępius ut lenticula. Non est huius arboris Radix, ut aliqui putauere quam uocant Zinziberim: quod paulo mox docebimus. uerius est similem costo esse Piperis radicem. Accendit haec ora gustantium: saliuamque elicit. Lienem ex aceto illita & in potu data comminuit. Ad pituitam manditur cum herbę pedicularis semine.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
