Latin
CYCLAMINOS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 271
Unproofread scanNot analysed yet
CYCLAMINOS CCCXCVII Yclaminon. Alii cissanthemon, Alii cissophyllon, Alii chelonen. Alii Ichthyotheran. Alii Cylinen. Alii Silenen Zoroastres Trimphalites osthanes aspho. Prophetae measpho. Egyptii thesce. Romani Rapum terrae. Alii umbilicum terrę. Quidam archara appellant. folia habet hederę purpurea &uaria: in quibus supra infraque albicant maculae. Cauliculo digitorum quatuor carente foliis: Flore in modum rosae purpureo. Radice corticis nigri: tam lata ut rapum uideri possit. Pota hęc cum aqua mulsa pituitam &tentantes aquas per inferna detrahit. Menses admotu potuque. Tradunt etiam si praegnans mulier radicem transgrediatur: fieri oportere abortum. Adalligata certe partus accelerat. Aduersatur uenenis in uino sumpta potissimum Leporis marini. Ad Serpentium quoque ictus illinitur. Ebrietatem in uinum additu repręsentat. Mor bos arquatos denariorum trium mensura cum passo &melle mixto ac bene diluto in potu compescit: ut qui biberint: conclaui cubent calido, &a perfrictionibus tuto subindeque obruantur pannis, usque dum commadeant sudore. Ita enim saniem luteam: id est felleos sudores excerni continget. Succus in Nares additus cum melle caput purgat. Sedi appositus in lana excrementis uiam molitur: sed &illitus umbilico &pubi &coxendicibus emollit aluum. Abortus facit. Suffusos &habetes oculos cum melle inungit. Miscetur &corrumpentibus foetum. Procidentem sedem cum aceto litus resilire cogit. Excipitur succus radice Tunsa expressaque ut decoquatur ad crassitudinem mellis. Purgatur eo &cutis. Eruptiones pituitae coercentur. Cum aceto uulneribus medetur: sinceraque ac melle adiecto. Lienem consumat illita. Molestias in facie &Alopecias tollit. Prodest &ad podagras: ulcuscula capitis: perniones decoctura eius fouendo emen dat. In oleo ueteri deferuescit: ad cicatrices ducendas perunctis ante partibus oleo. Excauata quoque impletur oleo: &in cinere calido ponitur: quandoque pusillo cerae addito tyrenicae, ut glutinosum fiat. Pręstantissimo remedio iis: quibus pedes a frigore Alserint: intumuerintque. Radix siccata &scillae modo conscissa reponitur. Tradunt tusam eam &in pastillos diuisam ualere in amatoriis. Nascitur in umbrosis: Maximeque sub arboribus.