# De materiali medicina 273

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, DRACVNCVLVS MINOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/273

Gymnesiae insulę sunt baleares uocatę in quibus Radix haec cum melle cocta conuiuis apponitur uicem placentae implens. Reconditur Radix effossa per messes: deinde lota concisaque in filo ad umbram siccatur. AROS CCCCI Ron: quam Syri lupha uocant: folia emittit Dracunculi: sed minora & sine maculis: Dodranttali scapo: in purpuram leuiter tendente pistilli specie super quem croci colore fructus. Radix alba similis Dracontio; haec & manditur cocta: minorem quam superior acrimoniam praeferens. Folia quoque inueterantur sale cibis. Eadem siccata, in coctaque manducantur per se se. Radici, foliis: semini natura dracunculi. Priuatim radix podagris illinitur. Reponunt & hanc ut dracunculum, omninoque inter edulia est: quoniam admodum non sit aspera.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
