Latin
PANCRATION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 275
Unproofread scanNot analysed yet
PANCRATION CCCCVII Ancrantion aliqui &hanc quoque appellare Scillam malunt. radice Bul bi magni colore ruffo, purpurascenteue, gustu amaro qui os accendat: foliis Lilii, uerum longioribus. potest ad quę Scilla. Paratur: ministraturquo eodem modo. Morbos quoque omnino quos illa pellens: quanquam lenitas huius maior quam scillae. Radix eius extunsa cum eruo in pollinem redacto miscetur: postea in panes di gerunt: qui cum aqua mulsa spleneticis &hydropicis utiles sunt. CAPPARIS CCCCVIII Apparis, Alii cynosbaton, Alii caprian, Alii coracos melon id est malum coruinum, Alii ophioscordon, Alii Phyllostaphylon, Alii petraeam Alii olophyton, Alii ioniten, Alii oligochloron, alii aconiton alii hyp pomanes, alii Trichomanes. Prophetae potera, alii Peutheron, alii cardia lycu, hoc est cor lupinum, alii holoscordon, alii crimon, alii Thlaspin. Romani sinape persicum. Aliqui uero Inturim. Punici herbiaeathum. Frutex est spinosi generis. humi se spargens per gyrum, aculcos in hamum curuatos habens, ut rubus. Folia cotonei: fructum oliuae: quo dehiscente flos candidus erumpit. Post quem (deciduus. n. est) coalescit oblonga ceu glans: quę se se demum pandens acinulos complectitur rubentes. quales in punico malo spectantur. Radicibus surculosis &plurimis: grandibusque. Nascitur in asperis omnino gracilibusque. Familia re insulis ac ruderibus. Caulis eius &semen asseruatur in cibos sale. Aluum conaturbat: &officit stomacho: sitim contrahit. Crudos coctis minus utiles stomacho adiiciunt esse. Semen ipsum duabus drachmis in uino haustis per. xl. Dies lie nem obliterat urinas trahit, Cruentaque sedimenta. Prodest in lumborum doloribus ac paralysi. Item ad rupta: conuulsa. Purgationibus feminas reddit. Pituitam elicit, Dentium dolores sedat: ex aceto semen decoctum: si colluatur os. Eosdem habet effectus &cortex radicis aridus. Praeterque omnia ulcera uel longinqua &sordida: Item quae occalluerint, purgat. Illinitur &spleneticis cum farina ordeacea. Radix apprehensa dente: qui doleat: malum id leuat. Vitiligines candidas tollit cum aceto trita. Foliis &radice molitis in farinam duritias sanat &Strumas. contra uermiculos aurium succus infunditur. Peregrinum capari quod e Marmarica libyę importatur: facit inflationes magnas. Appulum uomitus. Asperimum africum &quod e Mari rubro conuehitur. Pustulas in ore attollit. Inimicum gingiuis. Corrodit eas mansum donec nudentur omnes: ob id cibo ineptum.