Latin
HEDERA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 277-2
Unproofread scanNot analysed yet
HEDERA prouocatur. CCCCXV Issos alii Citharom, alii Cissaro, alii Chrysocarpon, alii Poeticam, alii Corymbethram, alii Cysion, alii Ithitherion alii Persida, alii Cemos, alii Asplenon, Romani Sylua mater. sunt qui Hedera uocent. Galli Sui bites. Plurimas sigillatim habet differentias Hedera: Sed summas species omnium generum tris. Est enim candida &nigra Hedera: tertiaque: quę uocatur Helix. Candida fructum quoque candidum fert. Nigrum nigra, aut Crocatum: quam uulgo Dionysiam id est Bacchicam uocant. Helix fructum non gignit: tenuibus sar mentis folio paruo anguloso Coccineo. Natura omnium acuta &astrictoria est: nocensque neruis. Flos cuiuscumque generis digitorum trium carptu Dysentericos emen dat in uino bis die potus. Ft ambustus illinitur utiliter subactus cum cera. tenerio ribus foliis cum aceto decocto, aut crudis cum pane commanducatis lieni prodest. Foliorum succus, acinorumque infusus per Nares cum Irino unguento uel mel le, uel Nitro conuenit &ad ueteres capitis dolores: cum aceto quoque &rosaceo in eundem usum caput fouet. Immittitur &Dolentibus purulentisque auribus cum Oleo. Succus uero e nigra, &Corymbi eiusdem poti torpidos sensus faciunt.