Latin
MYOSOTIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 279
Unproofread scanNot analysed yet
MYOSOTIS Yosota, alii Myoton. quidam Anthyllion. Nonnulli Alsinen. Sunt qui Myortochon, &Myrtosplenon malint uocare. Italia Muris auriculam. Punici Laba Tholabat. Nomen inuenit a foliis: quibus auriculas Musculorum imitatur. Eadem Alsine dicta, quoniam in Lucis nascatur oppacita tibusque gaudeat. hęc eadem erat: quę Helxino, nisi humilior esset: &minoribus fo liis, nec hirsutis Cucumeris odore cum teritur. usus eius ad refrigerandum astringen dumque. Cum polenta Epiphoris oculorum imponitur. Succus in dolore auribus infunditur in Vniuersumque emendat omnia: quę Helxine. MYOSOTIS ALTERA CCCCXX Itera Myosotis uocatur caulibus pluribus ab una radice aliquatenus ru bentibus, concauis ab imo foliis angustis oblongis dorso acuto nigris per interualla assidue geminatis, ab latitudine in mucronem paulatim sę contrahentibus: Et tenuibus cauliculis ex alis prodeuntibus Flore ceruleo, ut Ana gallidis. Radix digiti crassitudine, multis capillamentis fibrata. In plenum Her ba ipsa Scolopendrio similis est: Leuior duntaxat &minor. huius radix illita ęgy lopas sauat. Non defuere qui Helxinem ipsam hoc nomine appellauerint. CCCCXXI ISATIS Satis satiua: siue A ugion, siue Egne. Prophetae Arusion, Romani Rutam. Isatis qua infectores lanarum utuntur, similis erat Plantagini foliis: nisi quod pinguiora habet &nigriora. Caule cubitorum duorum &am pliore. tumores omnes &panos foliis impositis discutit. uulneribus quoque obdu cendis recentibus &cruentis iniicitur. Erumpentem apposita sanguinem sistit. Phagedenas: &quae serpunt ulcera: Ignem sacrum &putrescentia. CCCCXXII ISATIS ALTERA Satis syluatica siue parua Egne. Romani Rutam minorem appellant. similis superiori est: Maioribus foliis, qualibus Lactucae cernuntur. cau les habet tenuiores diuisos crebro: quadantenus rubentes è quorum cacuminibus uascula numerosa linguae similia dependent: In quibus semen. Flore pręterea gracili luteo. Prodest quibus supra mox dicta. Lieni quoque pota uel Illita, cęterum scire oportet mentitas descriptiones esse: quas modo posuimus. Nam Luteum florem &scapos tenuiores ac multifidos &cacuminum ligulas illas fol liculares Isatis habet satiua: non Syluestris, continetur in iis Semen nigrum simile Git. caule supra cubitos duos alto: non ut quidam dixere: cubitali tantum. Syluestris nigriora fert folia: cauliculum minorem crassioremque. Florem purpureum: aut ceruleum. Fructu aspero, cruciformi: semen inclusum foliis pusillis &assidue per interualla quinis.