Latin
RHA PONTICVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 281-3
Unproofread scanNot analysed yet
odore: fungosa: exigui ponderis. Optima quae teredine libera est. Glutinosa in gustu, &astringens quadantenus. Eadem trita commanducataque impallescit &colorem reddit ad Crocum inclinantem. Bibitur contra inflationes stomachi, aut si dissolutio eius sit: omninoque ad dolores uarios: usum suum praestat. Datur ad rupta: conuulsa: Item epaticis: spleneticis: ad renum uitia &uesicae: ad tormina. Si pectoris sint uitia si tenta praecordia, Si uteri mulieres infestent: Ischiadicis: sanguinem expuentibus: &suspiriis. Item contra singultus: coeliacos, ambitus febrium: uenena Serpentium. Mixtiones &modi conueniunt prorsus ut in agarico. Si febri careant in uino: sin aliter in aqua, utroque mulso. Tabitis cum passo: lienosis cum aceto mulso. Stomacho laborantibus mansum per se, deuoratumque sine liquido. Insignita &liuentia emendat, Lichenes quoque impositum ex aceto purgat. collectiones inflammationesque omnes ex aqua illitum etiam ueteres &ino litas diffundit. Porro uis eius pręcipua intelligitur spissandi &comprimendi guttantia cum quadam excalfactione. CCCCXVII GENTIANA Entiana. Quidam radicem Centauriam. Sunt qui Aloen gallicam uocent: aut Narcen, aut chironion. Dardani aloctis. Romani genium, alii Cicendam, alii Ciminalem. a Gentio rege illyriorum inuenta primum existimatur: unde nomen. folia circa radicem plantaginis aut nucis Iuglandis similitudine aliquatenus rubentia. A medio caule praesertimque Cacuminibus leuiter diuisa. Scapum habet inanem: crassitudine pollicis altitudine cubitorum duum, laeuem. geniculatumque. Folia per eum non Iugi serie: sed ex interuallis &LII quidem majusculis funduntur. Semen in calicibus latum sine pondere, pale aceum quale spondylio.