# De materiali medicina 283-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CENTAVREA MINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/283-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/283-2

CENTAVREA MINVS CCCCXXXIII e St & Centaurium minus Limnesion cognomine apud alios ElleboriLIII tes uocatum. Sunt qui Amarantum. Prophetae haema heracleos, id est sanguinem Herculis appellant. Romani Febrifugiam, ab aliquibus Herba Multiradix. Daci tulbelam. Limnesion uidetur dicta, quod in Riguis nascatur: Hyperiei similis & Origani: anguloso caule: Digitorum quatuor altitudine. Floribus in puniceo purpurantibus: quales in Lychnide. Foliis minutis & longiusculis ad modum Rutae. Semen tritico simile. Parua radice, superuacuaque: amara gustanti. Recens tusa obducit uulnera. Viceribus uetustis illinitur: Expurgat ea & ad cicatrices perducit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
