Latin
ACANTHA LEVCE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 286
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui praecinctum ea refugere bestias credidere. ACANTHA ARABICA CCCCXxXIX Canthe Arabica, Alii acanthis. Romani Spinam Arabicam uocant: Spinae albę natura uidetur esse. Nam &ipsa spissat, stringitque guttantia. Mensium abundatias. Sanguinis excreatus, &alias fluxiones etiamnum R adice uolens. Nascitur in asperis. SCOLYMOS CCCCXI. Colymus. Alii Pherusan, alii Pyracantham. Romani Strobulum. Aegyptii Cnus. Folia gerit chamę leontis &Spinę albę similia, nisi quod nigrio ra habet &crassiora: caule oblongo, foliosoque. In eo capitulum spino sum. Radice nigra &crassa. In graueolentia alarum &caeteri corporis Radix illinitur. In uino decocta si bibatur, tedia eadem emendat: urinamque detrahit copio sam foetentemque. Ipsa herba in cibos recipitur cocta ut asparagus. POTERIVM CCCCXLI Oterium. Alii Phrybion. Iones Neurada. Quidam Acidoton. Large fru ticat. Ramulis proceris, mollibus, lentis, tenuibus &similitudine tragacanthes. Foliis gracilibus, Paruis, Rotundis: Cortice fruticis totius obducto, Lanugine copiosa, &subtili: spinisque hispido. Floribus herbacei coloris. Seminis gustu odorato &acuto: Nullius usus. Inuenitur in aquosis collibus. Radices habet binum ternumque cubitorum. In altitudinem firmas: neruosas: quibus circa terram excisis lachrymam dat gummi similem. Radix Tusa uulneribus sanandis efficax pręcipueque neruis uel pręcisis illita. Decoctum quoque eius in potu contra Neruorum infirmitates affectusque omnes iuuat.