# De materiali medicina 286

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ACANTHA LEVCE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/286

Sunt qui praecinctum ea refugere bestias credidere. ACANTHA ARABICA CCCCXxXIX Canthe Arabica, Alii acanthis. Romani Spinam Arabicam uocant: Spinae albę natura uidetur esse. Nam & ipsa spissat, stringitque guttantia. Mensium abundatias. Sanguinis excreatus, & alias fluxiones etiamnum R adice uolens. Nascitur in asperis. SCOLYMOS CCCCXI. Colymus. Alii Pherusan, alii Pyracantham. Romani Strobulum. Aegyptii Cnus. Folia gerit chamę leontis & Spinę albę similia, nisi quod nigrio ra habet & crassiora: caule oblongo, foliosoque. In eo capitulum spino sum. Radice nigra & crassa. In graueolentia alarum & caeteri corporis Radix illinitur. In uino decocta si bibatur, tedia eadem emendat: urinamque detrahit copio sam foetentemque. Ipsa herba in cibos recipitur cocta ut asparagus. POTERIVM CCCCXLI Oterium. Alii Phrybion. Iones Neurada. Quidam Acidoton. Large fru ticat. Ramulis proceris, mollibus, lentis, tenuibus & similitudine tragacanthes. Foliis gracilibus, Paruis, Rotundis: Cortice fruticis totius obducto, Lanugine copiosa, & subtili: spinisque hispido. Floribus herbacei coloris. Seminis gustu odorato & acuto: Nullius usus. Inuenitur in aquosis collibus. Radices habet binum ternumque cubitorum. In altitudinem firmas: neruosas: quibus circa terram excisis lachrymam dat gummi similem. Radix Tusa uulneribus sanandis efficax pręcipueque neruis uel pręcisis illita. Decoctum quoque eius in potu contra Neruorum infirmitates affectusque omnes iuuat.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
