Latin
ABSINTHIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 289
Unproofread scanNot analysed yet
aduersatur &uisco &contra Cicutam ex uinMuris aranei morsibus &draconis marini Anginis succurrit cum melle ac Nitro, Epinyctidas ex aqua sanat: sugillata cum Melle, oculorum claritati confert &au ribus si manat sanies cum melle tritum. Decocto aurium &dentium dolores uaporis suffitu tolluntur in passo. Doloribus oculorum decocti succus illinitur. ili bus quoque imponitur &ad locinoris &ad stomachi ueteres dolores subactum cum cera Cypria. quamquam ad stomachum rosacea conuenit. aquae intercutis causa Lienisque cum Fico &Nitro in pulte Loliacea sorbetur. Transit &sapor eius in uina simul condito: quod Absinthiten uocant circa Propontidem maxime atque Thraciam frequentatum: quo ad omnia: quae superius dixi medenda utuntur dummodo citra febrim: Maxime uero propinant genus id aestate arbitrati sanitatem pręstari eo. uidetur illitum uestiariis: arcere noxia animalium: Culices abigere sed perunctis ex oleo. atramentum librarium ex diluto eius temperatum literas a muribus tuetur. Quaeritur &succus expressi totidem effectibus pollens. extra quam quod inutilis Stomacho est &Capiti dolorem afferens. huic succo Amuream decoctam adul terandi gratia nonnulli permiscent. ABSINTHIVM SERIPHIVM CCCCLI St &Absinthium marinum: quod aliqui Sandonicen: Quidam seriphi um cognominant. Romani Santonicum. Nonnulli Seriphium uocando Absinthium intelligunt marinum largissime in Cappadocia pro uenit &Tauro monte probatissimum in Taphosiri aegypti: cuius ramum Isiaci solemne habent pręferre. herba est praetenuibus cirris Abrotono similis paruo. Seminis plena exigui subamara inimica Stomacho graui odore, Linguam astringens &leuiter calefaciens, Decoctum hoc per se aut cum Oryza Lumbricos &Tineas rotundas interficit: cum Melle Aluum mollit. Eadem potest additum ob soniis aut in Lenticula decoctum.