# De materiali medicina 289

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ABSINTHIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/289

aduersatur & uisco & contra Cicutam ex uinMuris aranei morsibus & draconis marini Anginis succurrit cum melle ac Nitro, Epinyctidas ex aqua sanat: sugillata cum Melle, oculorum claritati confert & au ribus si manat sanies cum melle tritum. Decocto aurium & dentium dolores uaporis suffitu tolluntur in passo. Doloribus oculorum decocti succus illinitur. ili bus quoque imponitur & ad locinoris & ad stomachi ueteres dolores subactum cum cera Cypria. quamquam ad stomachum rosacea conuenit. aquae intercutis causa Lienisque cum Fico & Nitro in pulte Loliacea sorbetur. Transit & sapor eius in uina simul condito: quod Absinthiten uocant circa Propontidem maxime atque Thraciam frequentatum: quo ad omnia: quae superius dixi medenda utuntur dummodo citra febrim: Maxime uero propinant genus id aestate arbitrati sanitatem pręstari eo. uidetur illitum uestiariis: arcere noxia animalium: Culices abigere sed perunctis ex oleo. atramentum librarium ex diluto eius temperatum literas a muribus tuetur. Quaeritur & succus expressi totidem effectibus pollens. extra quam quod inutilis Stomacho est & Capiti dolorem afferens. huic succo Amuream decoctam adul terandi gratia nonnulli permiscent. ABSINTHIVM SERIPHIVM CCCCLI St & Absinthium marinum: quod aliqui Sandonicen: Quidam seriphi um cognominant. Romani Santonicum. Nonnulli Seriphium uocando Absinthium intelligunt marinum largissime in Cappadocia pro uenit & Tauro monte probatissimum in Taphosiri aegypti: cuius ramum Isiaci solemne habent pręferre. herba est praetenuibus cirris Abrotono similis paruo. Seminis plena exigui subamara inimica Stomacho graui odore, Linguam astringens & leuiter calefaciens, Decoctum hoc per se aut cum Oryza Lumbricos & Tineas rotundas interficit: cum Melle Aluum mollit. Eadem potest additum ob soniis aut in Lenticula decoctum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
