Latin
ABSINTHIVM SANTONICVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 290
Unproofread scanNot analysed yet
HYSSOPVM CCCCLIIII Yssopos a Romanis Hysopum uocatur. sunt qui Later, aut Casialam nominent. Aegyptii Saem. Ignotum nulli: Duorum traditur generum: Hortense ac Montanum. Est autem optimum Cilicium. excalfactorii est ordinis. Extenuatoriique. decoctum cum Fico, aqua, melle, ruta prodest peripneu monicis: Tussibus uetustis. suspirio, Distillationibus, Orthopnoex. Tineas in aluo necat. Idem effectus lincto cum melle. Decoctum eius sumptum cum aceto mulso lentitiam pituitę, crassitudinesque exigit per inferna. Estur &cum Ficis uiri dibus tritis ad aluum emolliendam. Efficacius Cardamomo, aut Iride, aut Irione adiectis: colorem bonum uescentibus reddit. Cum Fico &Nitro illinitur ad lienem &ad aquam intercutem. ad inflammationes cum uino. sugillata quoque Hysopo emen dantur ex aqua feruenti. utilissime in angina gargarissatur cum decocto Ficorum. In Dentium dolore cum aceto colluitur decoctum. Vaporatione eius excepta inflatio