# De materiali medicina 290-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, STOECHAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/290-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/290-2

STOECHAS nes dissoluit aurium. CCCCLV Toechas, alii Syncliopa. alii Alcibiades. alii Pancration, alii Styphoniam. Aegyptii Syphlo. Prophetę Ophthalmon Pytho Zuos idest oculum Pythois. Romani Scileobinam in insulis tantum eiusdem nominis gignitur in Gallia ex aduerso Massiliae de quo appellationem quoque sortita est. herba tenuibus cirulis. coma Thymi: sed longioribus foliis odore acri & subamara gustu. ui tia pectoris leuat decoctum eius Hysopi effectu. Antidotis quoque miscetur. ORIGANVM CCCCLVI Riganum Heracleoticum, alii Cunilam uocant. Folium habet non dis simile Hysopo: Vmbraculum non in orbem se colligit: sed tanquam diuidi tur in cacumine uirgularum: semen infrequens. Natura eius ad calfacien dum: quare percussis a serpente datur in uino decoctum eius. In passo autem iis: qui cicutam aut Opium bibere. in aceto mulso iis: qui Gypso tentantur, aut Ephemero: conuulsis: ruptis: hydropicis: cum Fico. siccum mensura ligulae cum melle mixto po tum extenuat pituitas nigras per aluum commouet & menstrua. lictum cum melle tus ses emendat: Item prurigines, prosoras, regium morbum decocto in descensione balne arum succus uirentis expressi, tonsillis medetur & columellae: oris ulceribus. per na res caput purgat cum Irino oleo iniectum. Infunditur & aurium dolori cum Lacte. Medicamentum uomitionibus ciendis commodissimum ex origano fit, addita Cepulla, & semine fruticis: quem Rhus uocauimus, utilem obsoniis, ut omnia in sole contineantur, ab ortu Canis diebus quam calidissimis bis uicenis in ęre cyprio. usus herbę susterni obdormituris in metu serpentium. Fugat enim eas. CCCCLVII ORIGANVM ONITIS Nitin appellant alterum genus Origani candidioribus foliis & Hysopo similioribus. semine in Corymbis densitate acinorum uisendo. Easdem ha bet utilitates. quas origanum heracleoticum dumtaxat insimiores.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
