# De materiali medicina 290

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ABSINTHIVM SANTONICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/290

HYSSOPVM CCCCLIIII Yssopos a Romanis Hysopum uocatur. sunt qui Later, aut Casialam nominent. Aegyptii Saem. Ignotum nulli: Duorum traditur generum: Hortense ac Montanum. Est autem optimum Cilicium. excalfactorii est ordinis. Extenuatoriique. decoctum cum Fico, aqua, melle, ruta prodest peripneu monicis: Tussibus uetustis. suspirio, Distillationibus, Orthopnoex. Tineas in aluo necat. Idem effectus lincto cum melle. Decoctum eius sumptum cum aceto mulso lentitiam pituitę, crassitudinesque exigit per inferna. Estur & cum Ficis uiri dibus tritis ad aluum emolliendam. Efficacius Cardamomo, aut Iride, aut Irione adiectis: colorem bonum uescentibus reddit. Cum Fico & Nitro illinitur ad lienem & ad aquam intercutem. ad inflammationes cum uino. sugillata quoque Hysopo emen dantur ex aqua feruenti. utilissime in angina gargarissatur cum decocto Ficorum. In Dentium dolore cum aceto colluitur decoctum. Vaporatione eius excepta inflatio

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
