# De materiali medicina 291

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ORIGANVM SYLVESTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/291

ORIGANVM SYLVESTRE CCCCLVII Riganum syluestre: quod Panaces heracleum, siue Cunilam uocant. Inter quos Nicander quoque Colophonius est. Foliis Origani. uirgulis prae tenuibus digitorum quatuor altitudine: umbellis Anethi. Flore candido Radice gracili & inutili. Priuatim ex foliis floribusque contra serpentes succurrit in TRAGORIGANVM CCCCLIX uino. Ragoriganum Fruticulus similis est Serpillo syluestri uel Origano, tam ramos, quam folia. Duo eius speties, alterum a soli conditione lętius & habitius latiore folio, glutinosum. alterum macilentius exilioribus, mollibusque foliis: quod aliqui Prasion uocare malunt. optimum autem Cilicium: Coum: Smyrneum & Chium: & Creticum. Excalfaciunt omnia: urinasque pellunt: & uentri facilia sunt decocto insumpto. Detrahunt enim biliosas pituitas. splenicis quoque utiliter in aceto bibuntur. contra uiscum in uino: purgationes mulierum cient. Tussientibus quoque cum melledatur lingendum: & peripneumonicis. omnino efficax & blanda potio est. Quare fastidia sentientibus & stomacho infirmo & acida ructanti praebent. Itemque torsionibus: nauseis: ardori pręcordiorum. tumores illitos cum polenta discutit. PVLEGIVM CCCCLX Lechon, alii Blechron, alii Arsenachanthon. Romani Pulegium. Punici b. Apoleium. Galli Albolum, aliqui Gallosopsis. Herba inter notissimas: usus extenuandi, calfaciendique. concoctiones adiuuat. Menses trahit pota & secundas & partus. uitia pulmonis excreabilia facit cum Aloe sumptum & melle conuulsis quoque auxilio est. nauseis & rosionibus stomachi datur in posca. pituitas nigras per aluum purgat. contra ictus bestiarum in uino remedium est. defectos animo re creat naribus cum aceto illatum. gingiuas siccum intritum crematumque corroborat. inflan mationes omnes cum polenta illitum mitigat. podagrę sincerum opponitur: donec san guinem aduocet cutem exulcerans. cum cerato uaros tollit. ad lienem cum sale illinitur: decocto eius prurigines extinguntur lauantium, insidentiumque: inflationes uuluae duritias conuersionesque corrigit. Quidam hoc Blechon mutatis literis uocauere. quoniam pecus gustato co cum flore: balatu completur. DICTAMNVM CCCCLXI Ictannus a quibusdam Glechon agrion idest Pulegium syluestre appellatur. alii Em bactron, alii Beloiacon, alii Artemedion, alii Creticem, alii Ephimeron, alii Eldiam, alii Belotocon, alii Dorcidion, alii Elbunion, Romani Vstilago rusti ca. Nascitur in Creta Dictamnum gustu acri: leue Pulegio simile, maioribus foliis & mollibus fomenti modo: & lanugine quadam circundatis. Flos nullus ei semen ue est. Effectus omnes praesentat quos Pulegium satiuum, multoque etiamnum ualidius. constat.n. potu eius: sed & suffitu quoque si mortui sint in utero infantes protinus reddi. Tra dunt capris in Creta uulneratis pastu eius herbę tela decidere. Succus purgandi uim obtinet inunctis infricatisque partibus ceu cum polenta. herba ipsa plantas pedum sagittis confixas curat uel illitu: Eiicit eas & a cętero corpere. Facit & ad lienis morbos. Minuit.n. eum: carpunt aestate uel Autumno. radici uis feruens: gustatu accendit os. Eadem partus accelerat. Succus in uino serpentium morsibus aduersatur. In quam rem tanta uis herbę huius est: ut uenenata omnia olfactu saltem fugentur: contactu etiam moriantur succo uulneribus factis a ferro & plagis animalium infuso: suLVII per quę in potum dato salus momento consistit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
