Latin
ACINOS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 296
Unproofread scanNot analysed yet
coxendicibus prodest. Menstrua: quae sustiterint extimulat. Partus in utero extinguit. Horridior quam satiua &ad effectum ualentior: Nec mandenda: quoniam periculum inuehat. Alii &Hypericon Rutam syluestrem intelligunt: quod &Androsęmon &corin &Chamępityn uocant. Romani indaralem. Aliqui sentunalem. Punici churma semmaced. Cognominata est autem Chamępitys: quoniam odorem haberet Resinae pineae. Folia sunt rutae, Pusillo frutice ac lignoso leuiter rubente. Flos luteus: qui digitis tritus sanguincum succum excernit. de qua occasione quidam hanc androsaemon uocauere. Folliculo subhirsuto &in rotunditatem pręlongo, similitudine Ordei claudente semen atrum &Resinam deolens. Nascitur culto &gracili solo. Vrinas cit, atque menses admota. Quartanis eliberat: si e uino bibatur. Folia cum semine partibus: quas frigus adusserit: illinuntur. Propter coxendicum morbos diebus quaterdenis bibenda prębetur.