# De materiali medicina 296

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ACINOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/296

coxendicibus prodest. Menstrua: quae sustiterint extimulat. Partus in utero extinguit. Horridior quam satiua & ad effectum ualentior: Nec mandenda: quoniam periculum inuehat. Alii & Hypericon Rutam syluestrem intelligunt: quod & Androsęmon & corin & Chamępityn uocant. Romani indaralem. Aliqui sentunalem. Punici churma semmaced. Cognominata est autem Chamępitys: quoniam odorem haberet Resinae pineae. Folia sunt rutae, Pusillo frutice ac lignoso leuiter rubente. Flos luteus: qui digitis tritus sanguincum succum excernit. de qua occasione quidam hanc androsaemon uocauere. Folliculo subhirsuto & in rotunditatem pręlongo, similitudine Ordei claudente semen atrum & Resinam deolens. Nascitur culto & gracili solo. Vrinas cit, atque menses admota. Quartanis eliberat: si e uino bibatur. Folia cum semine partibus: quas frigus adusserit: illinuntur. Propter coxendicum morbos diebus quaterdenis bibenda prębetur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
