Latin
PANACES ASCLEPIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 298
Unproofread scanNot analysed yet
Semini &radici uis inest excalfactoria &apta concoctionibus &ad leuandos internos dolores: Tumores inflationes praecipue stomachi Vulnera serpentium, commorantes urinas &menses. Idem praestat radix uel appo situ. Eadem cum semine Oxyporis &suppurantibus miscetur. Stomacho quidem inter Pręcipua utile est: quare ab incolis additur in obsonia Piperis modo. Adul teratur grano persimili: sed quod sapore deprehendatur. Amarum enim id est. Quidam mutare solent feniculi semine, aut seseli. STAPHYLINVS CCCCLXXXIIII Taphylinos agrios. Alii Ceras. Alii Ceręcomen. Romani Carutam: &Pastinacam rusticam. Aegyptii Babelyru. Afri Sichcham. Folium habet simile Gingidio latius &subsalsum. Caulis ei rectus &scaber: cacumen anethi, superque id flores candidi: quorum in medio exiguum quiddam ceu tuber fungosus cernitur: colore purpureo: fereque ad croceum accedente. Radix ei pollicem crassa, palmum longa: iucundi odoris esulentaque si coquatur. Eius semen potum appositumque uuluis purgationes feminis restituit. Difficili urinae. Hydro pi pleuritidique bibitur. Serpentium plagis iniicitur, neganturque lędi, qui ante gu stauerunt. Adiuuat &conceptus. Pellit &radix urinas: uenerem stimulat. Partus apposita extrahit. Phagedenas ulcerum sistit. Folium cum melle impositum. Aptior cibis satiua: quae ad eadem pollet: Efficacior tamen syluestris.