# De materiali medicina 299

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ANISVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/299

ANISVM tia. Neson alii Sion. Romani Anisum uocant. semen pusillum e Syria com portatum facie Apii oblongum & Pullum: Ignei effectus. usum eius sple neticis conuenire sat constat: Itemque iis: quibus ęgre transit Lotium: fe minarumque quibus menses susidunt. condiunt eo Syri cucurbitas coctas: manduntque in aceto. ac praecipua quidem eius natura in calfaciendo posita est. sed & ipsum quoque oris alitum iucundiorem facit. Somnumque aduersus dolores prouo cat. urinam ciet. Diffundendique habet uim: sed & sitim Hydropicis cohibet, aduersumque ictus aculeatos animalium bibitur. Inflationibus resistit. uentrem & profluuia genitalis alba compescit: & abundantiam lactis pręstat: & uenerem prori tat. Dolores capitis leuigat suffitu naribus rapto auribus fractis infunditur cum rosaceo. probatur recens adultum, neque furfurosum: odoris ingrati. Laudatissimum Creticum: proximum Aegyptium. CCCCXCI CAROS Aros semen notum. uis ei urinas moueudi: calfaciendique. Stomacho facile: gustu locundo, concoctionibus utile. Antidotis & Oxyporis inseritur: effectu Anisi. radix eius cocta, quemadmodum Pastinacae in cibos adCCCCXCII ANETHVM mittitur. Nethum quod manditur alii Polgodos. alii Anicetum. Prophetae Gonos Cyno cephali: siue Gonos hermu. Aegyptii Aracha. Romai Anethum Punici Sicciria. Daci Polpum. Nota res est. aduocat urinam: excalfacit: sapore gra to: stomachum concoctionesque adiuuat. additur in antidota: & Oxypora. simili Aniso natura, coquitur radix Pastinacae modo in cibos si arefacti comae, aut seminis decoctum bibatur: extrahit lac. Tormina inflationesque sedat. aluum uomi tionesque superficiarias coercet ructus mouet. singultus cohibet. in cibo frequenti us oculos hebetat: genituram extinguit. Succus decocti mulieribus locosis ad in sidendum confirmatur utilis: semen crematum condylomata illinentibus tollit. CCCCXCIII CVMINVM SAT. Vminum satiuum commendabilem habet saporem: pręcipue Aethiopicum: quod Hippocrates regium appellauit. sequens locus aegyptio: Tertius uulgari. nascitur in Galatia & Asia & Cilicia, & Terentia pluribusque ali is regionibus. usus excalfacere, astringere, adsiccare: Tormina inflationesque discutit decoctum & clistere iniectum ex oleo. Itemque illitum cum farina ordeacea. orthopnoicis datur in posca serpentium ictibus resistit in uino. Epiphoris testium cum uua passa & farina Lolii aut cera impositum medetur. profluuia feminarum & san guinem LXI guinem narium ex aceto tritum & pastillis inditum sistit. colorem bibentium & linentium mutat in pallorem.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
