Latin
SCORIDEM OBSCVRIORA BREVITER AB EODEM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Acopa. ac si sine labore interpretere Remedia a graecis dicta ad lassitudinem leuandam. sicut &Aponi balnea, quae uulgo Abani balneae dicantur. Rupta conuulsa. rhegmata &spasmata graeci. ut aliqua tamen differentia sit. nam rupta dicimus simpliciter. ubi uero non ruptum tantum &fractum, sed intus nerui lacessiti, tunc conuulsum dicimus. coniungimus autem fere. quod raro utrumque non contingat, ubi unum incidat. unde etiam Iuuenalis Allusio prima satyra, quod in racemationibus nostris adolescentes olim primi admonuimus. Ex. II. Cap. Stillicidium latini Appellauere morbum quum sine calculo &in flammatione aegre lotium eat Dysutiam &stranguriam graeci dixere. urinae difficultatem fere uulgus. Desideria mulierum. menstruorum Irritamenta latini Eleganter dixere. Ex. III. Cap. Fiuctiones pectoris. thoracis rheumatismos uerbum de uerbo diximus. sunt qui fluxiones magisprobent. Ex. IIII. Cap. His quae depascunt. Nemome na graece Ex Cap. V. Tineas latas. sunt hae Celso trium generum Elminthes a graecis. latae, Teretes, &quas uermium siguta graeci Ascaridas appellarunt, tametsi Celsus in commune Lumbricos eas dixerit. uulgus omnes uermium nomine censet, quibusque uenter ab his doleat, &praecipue pueris, uermioso Morbo laborare putat. Psoras cum Aceto inunctum. Diftingue &uerbum enecat intellige Psoram autem scabiem diximus. Dap. VI. Cyperum olente Plinius cupressum ut Aestimandum sit. Hircum spirante. id est hypettragizonta, quasi hircorum odorem redolentem. quem latini hircum etiam Eleganter Appellent. Abundantias. graeci rhysis. nos modo Profluuia, modo Abundantias. Oculorum desiderium. Ophtalmica graece quasi pruritum illum oculorum existimes. piziam uulgus.