Latin
CVMINVM SYLVESTRE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 300
Unproofread scanNot analysed yet
CVMINVM SYLVESTRE CCCCXCIIII Vminum quoque: quod nascitur sponte: &a Romanis modo Agreste, mo do syluaticum dicitur: magna copia &efficacius prouenit in Galatia &Lycia, &Hispania ad Carthaginem. Frutex is modicus est. caule palmum alto: prętenui, quaternis quinisque foliis, ueluti serratis diuisura Gingidii. capitula cacuminibus quina, senaue, rotunda &mollia paleaceum semen complexa. quod gustanti acrius satiuo est. Gigni solet in collibus. prodest torminibus semen &inflationibus potum ex aqua: singultibus cum aceto. constat &animalium uenenis aduersari naturam eius. ualet &ad humores in stomacho consistentes. commanducatum illinitur sugillatis cum melle &uua passa. Eodemque modo &testibus inflammatis opponitur. CVMINVM ALIVD SYLVESTRE CCCCXCV St &genus alterum Cumini syluestris proximum satiuo: ex cuius singulis floribus cornicula emittuntur tendentia in sublime: quibus semen figura Git includitur: praestantissimo remedio in serpentium morsu biben tibus datur: &iis quos urina uel calculi acriore ui mordeant. Item iis qui sanguinem concretum per urinam reddant, ita ut semen Apii feruefactum continuo post bibatur. CCCCXCVI AMI Mi: quod a Romanis Cuminum alexandrinum dicitur: Quidam uero Aethiopicum Cuminum id esse existimant. alii Regium Cuminum appellant: plerique alterius naturę in totum putant Aethiopicum Cuminum ab eo, quod uocatur Ammi. notum hoc omnibus semen exilius multo quam Cuminum gustusque Origani. optimum quod purissimum &sine furfuribus. huic quoque calfaciendi &siccandi uis data. urinae difficultates &tormina discurit: Serpentiumque ictus in uino potum: emendaturis ita cruciatum eum: qui uesicam urinasque stringit: sugillata reddit colori cum melle. pallorem quoque similiter bibentibus oblinentibusque gignit. suffitum cum uua passa: aut Resina uuluas purgat. CCCCXCVII CORIANDRVM Orion siue Corianum. Aegyptii Ocheon. Punici Goed. refrigeratoriam continet uim: Quare illitum cum pane aut polenta ignibus sacris: &quae serpunt ulceribus medetur. cum melle uero &uua passa Epinycti -das &Epiphoras, testium &carbunculos sanat. cum lomento seu Faba fracta dis cutit strumas &panos: pellit &animalia interaneorum in passo semen potum. ge nituram quoque auget. mentem largius commouet magno discrimine: quapropter custodiri modum oportet: &frequentem caueri usum eius. succo uis magna cum psim thio uel argenti spuma &aceto ac rosaceo illinentibus ad refrigerandas ardentes in CCCCXCVIII