# De materiali medicina 300

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CVMINVM SYLVESTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/300

CVMINVM SYLVESTRE CCCCXCIIII Vminum quoque: quod nascitur sponte: & a Romanis modo Agreste, mo do syluaticum dicitur: magna copia & efficacius prouenit in Galatia & Lycia, & Hispania ad Carthaginem. Frutex is modicus est. caule palmum alto: prętenui, quaternis quinisque foliis, ueluti serratis diuisura Gingidii. capitula cacuminibus quina, senaue, rotunda & mollia paleaceum semen complexa. quod gustanti acrius satiuo est. Gigni solet in collibus. prodest torminibus semen & inflationibus potum ex aqua: singultibus cum aceto. constat & animalium uenenis aduersari naturam eius. ualet & ad humores in stomacho consistentes. commanducatum illinitur sugillatis cum melle & uua passa. Eodemque modo & testibus inflammatis opponitur. CVMINVM ALIVD SYLVESTRE CCCCXCV St & genus alterum Cumini syluestris proximum satiuo: ex cuius singulis floribus cornicula emittuntur tendentia in sublime: quibus semen figura Git includitur: praestantissimo remedio in serpentium morsu biben tibus datur: & iis quos urina uel calculi acriore ui mordeant. Item iis qui sanguinem concretum per urinam reddant, ita ut semen Apii feruefactum continuo post bibatur. CCCCXCVI AMI Mi: quod a Romanis Cuminum alexandrinum dicitur: Quidam uero Aethiopicum Cuminum id esse existimant. alii Regium Cuminum appellant: plerique alterius naturę in totum putant Aethiopicum Cuminum ab eo, quod uocatur Ammi. notum hoc omnibus semen exilius multo quam Cuminum gustusque Origani. optimum quod purissimum & sine furfuribus. huic quoque calfaciendi & siccandi uis data. urinae difficultates & tormina discurit: Serpentiumque ictus in uino potum: emendaturis ita cruciatum eum: qui uesicam urinasque stringit: sugillata reddit colori cum melle. pallorem quoque similiter bibentibus oblinentibusque gignit. suffitum cum uua passa: aut Resina uuluas purgat. CCCCXCVII CORIANDRVM Orion siue Corianum. Aegyptii Ocheon. Punici Goed. refrigeratoriam continet uim: Quare illitum cum pane aut polenta ignibus sacris: & quae serpunt ulceribus medetur. cum melle uero & uua passa Epinycti -das & Epiphoras, testium & carbunculos sanat. cum lomento seu Faba fracta dis cutit strumas & panos: pellit & animalia interaneorum in passo semen potum. ge nituram quoque auget. mentem largius commouet magno discrimine: quapropter custodiri modum oportet: & frequentem caueri usum eius. succo uis magna cum psim thio uel argenti spuma & aceto ac rosaceo illinentibus ad refrigerandas ardentes in CCCCXCVIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
