Latin
HIERACIVM MAIVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 301
Unproofread scanNot analysed yet
DIOSCORIDIS doribus stomachi &inflationibus illitum prodest. rosiones quoque in eodem uisce re mitigat sorbitionibus, succo. herba ipsa cum radice ictibus scorpionum imponitur. CCCCXCVIIII HIERACIVM MINVS Ieracion minus Quidam &hoc Sonchiten cognominant. alii Entymon agrion, Romani Intubum agreste appellant, Punici Sithilesas. fo lia ei sunt eodem modo per oram simbriata ex interuallisque prodeuntia. cauli culi teneri &coloris herbacei. flores lutei circumscribentes orbem. ualet in quae APIVM superius. Pium hortense facit omnia: quae Coriandrum. priuatim Epiphoris ocu lorum cum pane, uel polenta impositum mire auxiliatur: Feruores stomachi refrigerat. Mammarum duritiam emollit. urinam mouet: &cocto &crudo uescentibus. bibitur succo decoctum cum radicibus ad resistendum uenenis &quae reddi uomitionibus libeat. uentrem astringit: semine urinas effica cius ciet. bestiarum quoque ictibus &contra potum spumae argenti opitulatur. fla tus dissoluit. miscetur allicientibus somnum propter dolores. utiliter &in Theriacas additur facultates. Itemque eas: quae aduersus tussim conficiuntur. ELEOSELENON Leoselinon alii Pedinon, alii Hydroselinon agrion, Romani Apium ru sticum. Nascitur humidis locis Apio satiuo majus: utilitates habens easdem. OREOSELENVM DII Reoselinon, alii Petroselinon agrion, Romani Apium, Aegyptii Anonim. caule uno prouenit, palmum alto. radice praetenui: sed per ambitum ramulos spargit capitulis Cicutę, tametsi multo tenuioribus. In his semen longum &acrimoniam gustu praeferens tenue, odoratum: Cumino simile. Nasci amat in petrosis montanis. In uino semine ac radicibus sumptum urinis &menstruis ciendis efficax. proinde in medicinas, quę lotium exigunt: &calfacto rias miscetur. cauendus uero illorum est error: qui Oreoselinon Apium in saxis genitum contendunt. aliud. n. genus est id &Petroselinum uocatur.