# De materiali medicina 301-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PETROSELENON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/301-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/301-2

PETROSELENON DIII Pium uero quòd Petroselinon dicitur: exit in Macedonia crepidinibus pruptis. semine Ammeos: sed olente magis, & gustu acri, odoratoque. urinas mensesque cit: conuenit inflationibus stomachi atque coli. torminibus laterum, renum, uesicę doloribus potum. adiungitur & antidotis propter urinam. HIPPOSELENON DIIII Ipposelinon alii Grielon. alii Agriosellnon. alii Smyrnion. Romani h Olus atrum. alterius generis quam quod proprie Smyrnion uocatur ut statim demonstrabimus. Maius hoc & candidius hortensi Apio est. caule alto inani tenero: & tanquam depicto lineamentis. Folia latiora suppunicantiaque. In summo coma Rosmarino flore per corymbos congesto plena: quae antequam deflorescat, densatur. semine oblongo: farcto: pullo. acuti saporis odorato. Radice & ipsa iocundi odoris & candida: gustu grato, nec crassa. Nascitur in opacis & iux ta paludes. Estur more Apii conditum pro olere. at radix cruda & cocta uescendo est. Folia uero & caules dumtaxat cocti manduntur. Idque modo per se, modo LXII cum piscibus. crudi quoque seruantur in muria. Semen potum ex mulso Feminas purgat: algentesque calefacit: & potum & litum. Eodem ad strangurias utuntur. ra dicis ad omnia eadem usus. SMVRNION Myrnion: quod Ciliciae Olitores Petroselinon uocant Amano monte celebratissimum. caulem & hoc habet Apii: Stolonesque multos: folia latiora & ad terram infracta: quadantenus pinguia: & robusta: iocundi odo ris cum quadam acrimonia: medicatique: colore in luteum languescente.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
