# De materiali medicina 301

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HIERACIVM MAIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/301

DIOSCORIDIS doribus stomachi & inflationibus illitum prodest. rosiones quoque in eodem uisce re mitigat sorbitionibus, succo. herba ipsa cum radice ictibus scorpionum imponitur. CCCCXCVIIII HIERACIVM MINVS Ieracion minus Quidam & hoc Sonchiten cognominant. alii Entymon agrion, Romani Intubum agreste appellant, Punici Sithilesas. fo lia ei sunt eodem modo per oram simbriata ex interuallisque prodeuntia. cauli culi teneri & coloris herbacei. flores lutei circumscribentes orbem. ualet in quae APIVM superius. Pium hortense facit omnia: quae Coriandrum. priuatim Epiphoris ocu lorum cum pane, uel polenta impositum mire auxiliatur: Feruores stomachi refrigerat. Mammarum duritiam emollit. urinam mouet: & cocto & crudo uescentibus. bibitur succo decoctum cum radicibus ad resistendum uenenis & quae reddi uomitionibus libeat. uentrem astringit: semine urinas effica cius ciet. bestiarum quoque ictibus & contra potum spumae argenti opitulatur. fla tus dissoluit. miscetur allicientibus somnum propter dolores. utiliter & in Theriacas additur facultates. Itemque eas: quae aduersus tussim conficiuntur. ELEOSELENON Leoselinon alii Pedinon, alii Hydroselinon agrion, Romani Apium ru sticum. Nascitur humidis locis Apio satiuo majus: utilitates habens easdem. OREOSELENVM DII Reoselinon, alii Petroselinon agrion, Romani Apium, Aegyptii Anonim. caule uno prouenit, palmum alto. radice praetenui: sed per ambitum ramulos spargit capitulis Cicutę, tametsi multo tenuioribus. In his semen longum & acrimoniam gustu praeferens tenue, odoratum: Cumino simile. Nasci amat in petrosis montanis. In uino semine ac radicibus sumptum urinis & menstruis ciendis efficax. proinde in medicinas, quę lotium exigunt: & calfacto rias miscetur. cauendus uero illorum est error: qui Oreoselinon Apium in saxis genitum contendunt. aliud.n.genus est id & Petroselinum uocatur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
