Latin
PYRETHRON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 304
Unproofread scanNot analysed yet
LIBANOTIS DXIIII Ibanotis duo genera habet summa. Foecundum &sterile. Foecundum in duas quoque differentias conciditur. alterum est, quod ab aliis Zea. ab aliis Campsanemos dicitur: cuius semen Canchrys uocatur, feniculi fo lio crassiore, orbiculato in terram iacente odorato, caule cubitali, quandoque etiam maiore: Stolonibus multis: quorum a capitibus umbellae gestantur seminis ple nae candidi &Spondylio similis rotundi: angulosi gustu acuto: resinacei, accendentis os, cum manditur. radix alba magnitudinis iustae Tus redolens. alterum si mile superiori per omnia: sed lato semine atque nigro Spondylium imitante odo ratoque, nec feruenti. radice foris obnigra: intus si frangantur, exalbida. quod uero sterile appellatur, caetera quidem prioribus simile est: uerum neque caulem: neque florem: neque omnino semen fundit in saxosis &asperis nascens. omnium folia tri ta imposita Hemorrhoidas comprimunt. Inflammationes Sedis &Condyloma ta strumasque placant. collectiones difficile suppurantes excoquunt. Radix arida cum melle purgat ulcera: torminibus medetur: &serpentium ictibus bibenda cum uino. tempestiua &feminis purgandis &urinis ciendis. Tumores lita ueteres discutit: succus &radicis &fruticis oculorum aciem cum melle inunctus exacuit. Semen ad eadem traditur. Itemque ad Comitiales: &uetera pectoris uitia: &Regium Morbum in uino cum Pipere: aut cum sudor quaerendus: illitum cum oleo: Item ruptis: conuulsis: podagris illinitur tritum cum ęrina farina &aceto. purgat &uitiligines aceto mixtum asperrimo. in potiones uero has utendum semine alterius generis, non eo quod erore Canchryn ferente nascatur: quippe acri monia in eo anceps, gutturique inutilis. Theophrastus auctor est, cum Erice libanotidem nasci foliis Lactucae syluestris eius: quę sit amara: breui radice. hanc si biba tur, purgare utralibet parte. caeterum folia huius candidiora esse, asperioraque quam la ctucae. porro Canchrys: quae de rore supradicto gignitur: excalfaciendi uim habet: &resiccandi quoque uehementer. Ideo smegmatis additur contra fluctiones ocu lorum compositis: in qua curatione triduo geritr illitum capiti. ab eo tempore decutitur. DXV