# De materiali medicina 304

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PYRETHRON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/304

LIBANOTIS DXIIII Ibanotis duo genera habet summa. Foecundum & sterile. Foecundum in duas quoque differentias conciditur. alterum est, quod ab aliis Zea. ab aliis Campsanemos dicitur: cuius semen Canchrys uocatur, feniculi fo lio crassiore, orbiculato in terram iacente odorato, caule cubitali, quandoque etiam maiore: Stolonibus multis: quorum a capitibus umbellae gestantur seminis ple nae candidi & Spondylio similis rotundi: angulosi gustu acuto: resinacei, accendentis os, cum manditur. radix alba magnitudinis iustae Tus redolens. alterum si mile superiori per omnia: sed lato semine atque nigro Spondylium imitante odo ratoque, nec feruenti. radice foris obnigra: intus si frangantur, exalbida. quod uero sterile appellatur, caetera quidem prioribus simile est: uerum neque caulem: neque florem: neque omnino semen fundit in saxosis & asperis nascens. omnium folia tri ta imposita Hemorrhoidas comprimunt. Inflammationes Sedis & Condyloma ta strumasque placant. collectiones difficile suppurantes excoquunt. Radix arida cum melle purgat ulcera: torminibus medetur: & serpentium ictibus bibenda cum uino. tempestiua & feminis purgandis & urinis ciendis. Tumores lita ueteres discutit: succus & radicis & fruticis oculorum aciem cum melle inunctus exacuit. Semen ad eadem traditur. Itemque ad Comitiales: & uetera pectoris uitia: & Regium Morbum in uino cum Pipere: aut cum sudor quaerendus: illitum cum oleo: Item ruptis: conuulsis: podagris illinitur tritum cum ęrina farina & aceto. purgat & uitiligines aceto mixtum asperrimo. in potiones uero has utendum semine alterius generis, non eo quod erore Canchryn ferente nascatur: quippe acri monia in eo anceps, gutturique inutilis. Theophrastus auctor est, cum Erice libanotidem nasci foliis Lactucae syluestris eius: quę sit amara: breui radice. hanc si biba tur, purgare utralibet parte. caeterum folia huius candidiora esse, asperioraque quam la ctucae. porro Canchrys: quae de rore supradicto gignitur: excalfaciendi uim habet: & resiccandi quoque uehementer. Ideo smegmatis additur contra fluctiones ocu lorum compositis: in qua curatione triduo geritr illitum capiti. ab eo tempore decutitur. DXV

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
