# De materiali medicina 305

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LIBANOTIS CORONARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/305

infunditur cum oleo capitibus phręneti corum & letargicorum. Item capitis doloribus longis. Illinitur cum Ruta serpen tibus ulcerum. Datur & radix contra regium morbum & in iocinoris uitio. Dera sa & in fistulas coniecta callos earum derodit. succus recentis e flore auribus ulce ratis & purulentis immittitur. Expressus hic ut caeteri & curatus reconditur. FERVLA DXVII Arthecis, Italia Ferulam uocat: usus in medulla e uiridi ea coeliacis & scre antibus sanguinem. in uino ad uiperas bibitur. ualet & ad sanguinem sistendum naribus indita. semen torminibus medetur. Ex oleo autem perunctis sudores mouet. Caules ipsi capitis dolorem edentibus faciunt. Inueterantur & sale pro cibis. Caulem Ferula saepe tricubitum fundit. Folia sunt Feniculi: crassiora multo, atque maiora. Ex eo fit & Sagapenum uocatum delibrato excauatoque secundum radicem.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
