# De materiali medicina 308

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, GALBANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/308

GALBANVM DXXIIII Albanum succus è ferula est. Nascitur in Syria Metopion uocant aliqui: quod maxime laudant ad similitudinem turis: cartilaginosum & pingue. Item purum, minimeque lignosum: & in quo non nihil seminis & ferulae sit admixtum. Praeterea graui odore: neque humidum: neque retorridum. Mutatur Resina & faba fracta & hammoniaco. Naturam habet excalfactoriam, comburentem sextractoriam, discussoriamque. Menses & partus pellit appositu uel suffitu: Lentigines cum aceto & nitro illitum eximit. Per se bibitur ad tussim ueterem: anelitum: suspiriatrupta: conuulsa. Aduersatur Toxicis cum Myrrha & uino. Similiter sumptum abortus non exeuntes trahit. Imponitur & lateris Doloribus & Furunculis. Incensum odore comitialibus subuenit, & uuluę in stran gulatu & uertiginibus. Serpentes quoque nidore urentium fugantur: nec laedunt perunctos galbano. Easque idem succus Sphondylio & Oleo mixto necat uel tactu. Dentium quoque doloribus circumlitum aut additum in cauernas medetur. Difficilem tamen urinam facere existimatur. In potum pluribus modis resoluitur: amygdalis amaris: aqua: ruta: melle mixto: pane calido: Itemque aliter: Opio: felle liquido: ęre combusto. Qui uolunt purgatissimum id habere, in feruentem aquam demittunt: ut liquescente eo puritas subsidat: & innatent sordes quas & sic eximunt in linteolo candido textu solutiore. Galbanum praeligatum in pixidem Aeheam aut fictilem suspendunt: ita ne fundum uasis pertingat: Mox adopertum in Aquam feruentem demergunt: ita: quod sincerum in eo erit: ceu per collum in pixidem distabescet: contra pars lignosa non transibit, subsistetque in linteolo. DXXV HAMMONIACVM Ammoniacon. Alii agasyllon. Frutex est e quo succus eiusdem nominis capitur. Alii Hammoniacon Thymiama, siue Criotheon: sunt qui Eliustion malint. Romani guttam appellant. Succus & hic ferulę est in Cyrenaica nascentis. Frutex cum Radice sua totus agasyllis uocatur. Probatur maxime coloratum, non lignolum sine Arenis & ad Turis masculi similitudinem cartilaginosum: purum: praedensum, liberum sordibus & odore Castorei: gustus amarulenti: quod genus dicitur thrausma. Alterum terrosum lapidosum ue phyrama appellant. In africa nascitur proxime hammonis Oraculum ferulaceae uti diximus arboris lachryma. Panos & duritias extrahit: mollit: excalfacit: discutit. Aluum in potu soluit. Partus expellit. Lienem cum aceto drachma una comminuit. Articulorum & coxendicum dolores emendat. Suspiriosis: Orthopnoicis: comitialibus prodest. Humores in pectore consistentes: si fiat eclegma cum melle, aut si cum succo ptisanae sorbeatur. Detrahit & cruentas urinas. Tollit & albugines oculorum. Scabritias genarum consumat cum aceto dilutum impositum duritias lienis: locinorisque sedat. Tofos articulorum: quos graeci poros uocant cum melle aut pice illitum diffundit. Lassitudines & Ischiadas perungi cum aceto: & Nitro & oleo cyprio uice acopi utile est.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
