Latin
MELISSOPHYLLON
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 312-2
Unproofread scanNot analysed yet
MELISSOPHYLLON Elissophyllon, alii Mellitteon, alii Melittaenam, alii Meliphyllon, alii E ry thram. alii Demeli. Romani Citraginem &Apiastrum, Galli Merioetoemorion. dictum ab Apibus: quod herba illa paurimum gaudeant. cau liculi huius &folia Ballotae superius nobis descriptę similia sunt. Maiora haec dum taxat tenuioraque. nec perinde hirsuta: citrumque olentia. In uino foliis sumptum me detur contra ictus scorpionum, araneorum, &canum. Eadem &decocto fouentes utilitas sequitur, ad insidendum quoque decoctum feminas purgat. Sic &in dentium dolore colluitur. Dysentericis quoque sic prodest iniectum. in strangulatu a Fungis cum Nitro folia bibuntur. Itemque in Torminibus. Ex iis &Eclegma Ortho pnoicis fit. Strumis cumsale: Item ulceribus: quae purganda sint: &Articulariis do DXLVI PRASION loribus illinuntur. Rasion alii Eupatorion, alii Philophares, Aegyptii Asteriope, Prophetae haema Tauri, hoc est sanguinem Tauri, alii Aphedros, &Gonos Ho ri. Marubium &Labeoniam Romani. Afri Atierberzia. Frutex est ab radice una ramosus. modice hirsutus, &albicans uirgulis quadratis folio pollicis VILLE DE LYON Biblioti. du Faluis des ArIs magnitudine quasi rotundo: hirto trugoso: gustu amaro. Semen floresque asperi Verticillorum figura hęrentes per interualla caulibus: Nascitur in ruderibus &aedificiis collapsis. huius foliis siccis &semine in aqua decoctis aut expresso recen tibus succo Tabiti, suspiriosi, Tussientes iuuantur cum melle: Excreationes pectoris crassae cum Iri sicca purgantur. Menstrua mulierum cunctantia &secundae soluuntur. partus difficiles promouentur. Datur &ad serpentium morsus &po cula uenenata. Cauendum uero uesicae renumque uitiis. Folia cum melle illita ulceribus sordidis probantur. Pterygia Nomasque inhibent &lateris dolores. ad eadem ualet &succus: qui foliis tusis in Sole sit exceptus contentusque diu. claritatem quoque oculorum cum uino &melle inungentibus promittunt. morbum Regium per Nares comminuit. Aurium dolores infusus per se aut cum rosaceo Discutit.