# De materiali medicina 314

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, POLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/314

POLIVM DLI Olium montanum, alii 1 cuthrion, alii Phuxaspidion, alii Achamenis, alii Ebenitis, alii Melosmon, alii Belion, alii Leontocharon uocant Polii duo sunt genera. Montano cuius in medicina est usus priuatim Teu thrion uocato: Frutex est candidus: tenuis: palmum altus: plenus seminis, capitu lum paruum in summo se gerens Corymbi specie, ut capillitium hominis cani si militudine affingat: odore graui: nec tamen prorsus iocundo. campestre majus nec odore tam contento, minusque pollens uirium. decocto eius poto contra serpentes remedio est. Item hydropicis, morboque Regio. propinatur idem spleneticis ex aceto, caput tamen tentari eo existimant & stomacho inutile. aluum soluit & Menses. serpentibus fugandis susternitur uel suffitur. astringit: & cohibet uulnera illitum. SCORDION DLI Cordion, alii Scorbion, alii Pleuritis, alii Dyosmon, alii Calamintham syluestrem, alii Chamaedryn, alii Mithridanios, Prophetae Haema podotos, Aegyptii Aphon, Romani Trixago palustris. Nascitur in montosis & secundum paludes. Foliis Trixagini simile: sed maioribus: & per ambitum: parcius serratis odore aliquatenus allium reddente. astringentis & amari gustus. quadrangulis caulibus: flore subrubro. herba. ipsa excalfacit. Vrinam admitrit: si recens in potum teratur. sicca in uino decoquitur ad serpentium morsus & uenena omnia efficax. in rosionibus stomachi: Dysenteria: urinis contumacibus cum aqua mulsa duabus drachmis bibenda. Crassitudines pectoris purulentas adiuuat contra ueterem tussim cum Resina Melle, Nasturtio in Eclegmate sumi tur sicca. constat & Ilium siue Praecordiorum inflammationibus longis collectam cera prodesse. Podagras ex aspero aceto circumlitas aut ex aqua imponentium se dari. menses admoto exciri. uulnera contrahi, ulcera uetera purgari, & ad cicatricem cum melle perduci. Excrescentia in corpere farina eius aridę compesci. succus quoque qui ex ea fit ad hęc ipsa effic ax est sumptus. Probatissima e Ponto mittitr atque Creta.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
