Latin
BECHION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 315
Unproofread scanNot analysed yet
ARTEMISIA DLIIII Rtemisia cognomento Polyclonos: quę &Chrysanthemos uocatur &a Romanis Racium atque Tertianago &Artemisia. In maritimis nascitur Absinthii modo: fruticosa: maioribus foliis pinguioribusque. Ipsius duo genera. Habitius foliis, uirgisque latioribus. alterum uero gracilioribus: flore albo: exiguo: tenui: graueolente: qui erumpat aestate. Sunt qui in Mediterraneis nasci herbulam tradant minutis cirris. simplici paruoque admodum Caule; Flore copioso cerei coloris exili: quam Artemisiam monocaulon hoc est unicaulem co gnominant. odoratiorem superiore: utraque calefacit: extenuat: feruefactaeque infiduntur purgationibus feminarum ciendis: Itemque ad secundas &partus constri ctionibus uuluę aperiendis &in eadem parte inflammationibus mitigandis: cal culis frangendis: urinis eiiciendis. Menses quidem pube illita fasciculis Artemisiae commouentur. succus cum Myrrha subactus admotu elicit uuluis quęcunque insessione. comma quoque ipsius trium drachmarum pondere propinatur ad eadem trahenda.