Latin
ANTHEMIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 320
Unproofread scanNot analysed yet
ANTHEMIS ταπῦτ Vτα Nthemis aliqui Leucanthemon. Alii Eranthemon uocant: quoniam uere floreat: alii Chamęmilon: quoniam odorem mali habcat. Nonnulli Melan themon, alii Chrysocomen, alii Calian. Romani malium. Punici astirtiphpho. Aliqui &Chrysanthemon. Genera eius tria. Flore tantum distant. Ramis palmum non excedentibus fruticosis &frequentes alas spargentibus paruis exilibusque: Praeterea Capitulis rotundis Flores intus aureos continentibus, foris candidos aut melinos aut purpureos in orbem foliis minutis ut rutae. In macro solo aut iuxta semitas colligitur uere. Inest autem radici, floribus, foliis calfaciendi extenuandique uis. Menstrua potu &insidendo expellunt. Item partus &urinam, calculosque. Inflationes &Torsiones intestinorum ileos uocatas. Regios morbos. Iocinorum uitia. decoctorum succus uesicę cum uaporanda sit: excalfactus imponitur. Ex omnibus his generibus ad calculos efficacissima est: quae florem purpureum habet: cuius &foliorum &fruticis amplitudo maiuscula est: hanc uulgo priuatim Eranthemon cognominant. At quae Leucanthemos dicit urinas uehementius cit. Mox chrysanthemos. Curant &Aegylopias litu. Commanducatae ulcerum cruptio nes in ore manantes sanant. Quidam cum oleo tritis ad perunctiones utuntur in febribus: quę commeant. Reponuntur &Flores &folia omnium separatim contusa: &in pastillos digesta. Siccatur &radix &usu poscente interim partes duas herbę: flo ris unam aut radicis. Interim contra floris duas: herbae unam dari conuenit: alternis geminatis potionibus in singulos dies in mulso temperato. PARTHENION DLXXXV Arthenion, Alii Amaracon, alii anthemin &Leucanthemon &Chamę milon &Chrysocalin &Malabathron &anthos pedinon id est florem canpestrem. Romani Solisequium: siue Millefolium. Aethrusci cautam. Punici Thamacth. Foliis Coriandri tenuibus. Flores candidi per margines: medio lutei: odore subuiroso: sapore amaro. Siccatum cum melle aceto &sale potum epithymi mo do pituitam bilemque detrahit per inferna: suspiriosis quoque ac melancholicis datur. Herba ipsa floribus demptis contra calculos &anelitus utilis est. Decoctum eius ad insidendum in duritia uuluarum &inflamationibus. Illinit &sacro Igni &collectio DLXXXVI BVPHTHALMON nibus cum flore. Vphthalmon, Alii Cachlan. Alii Balsaminen Prophetae Aeluros, Alii b Gonos hermu: Alii Mnesitheon. Romani Lappa boaria. Punici narat. Cauliculos haent teneros ac subtenues: foliis feniculi: floribus luteis maio ribus quam anthemidis: qui similes sunt oculis: unde nomen. in campis &circa oppidam na scitur. huius flore trito cum cera duritias diffundimus: &tumores. Arquatis qui subinde id hibant a balneis: colorem bonum reddi ad certum tempus praedicant. PAEONIA DLXXXVII Aeonia arren, hoc est mascula siue glycyside.