Latin
LITHOSPERMA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 321-2
Unproofread scanNot analysed yet
LITHOSPERMA DLXXXVIII Ithosperma, uel Aegonychon, uel leontion, uel lithos leontice hoc est la pis leoninus, uel Gorgonion, uel Tantalitis, uel Diospyron. Romani uo cant columbam. Daci Gonoletam. Sunt qui disporon &Heracleam quę appellatio ei a praecipuis uiribus seminis contigit: quo argumento &duritia ei Lapidis tributa Lithospermon uocantibus. Folia oleę uidebantur: ni longiora: latiora, mollioraque haberentur iuxta radicem humi iacentia. Ramulis rectis tenuibus crassitudine iunci acuti ualidis, surculosis: quibus in summis biforcipes exeunt cauliculi foliis uestientibus magnis: penes quae lapideum semen rotundum exiguum erui magnitudine. Nascitur macro solo eminentibus locis. lis lapillis in ui no albo potis calculos frangendi &urinas eiiciendi adiuncta uis est. PHALARIS DLXXXIX Halaris Thyrsulos fundit à radicibus tenuibus &superuacuis frequentes bipalmesque similes calamis Zeae, graciliores tamen atque dulces. Folia quoque similitudinem eius obtiuent. Semen amplitudine Milii oblongius. Natura succo herba tusa &expressa collecto uesicae doloribus prodesse in umo, uel aqua. Seminis quoque opera eadem: si cochlearis mensura per aquam bibatur. ERYTHRODANVM DXC Rythrodanum &Erythrodanos Rhiza &Teuthrion &dracanos &Cinnabaris. Romani rubiam passiuam. Aethrusci lappam minorem. Aegyptii Sophobi. Altera sponte prouenit. Altera feritur ut thauanae in galLXXII lia &Rauenae in Italia. In caria certe inter oleas seritur tanquam in segetibus idque propter emolumentum, quod ex ea Re quęstuosissimum redditur. Quadranguli ei Caules: longi: spinosi similes Aparinę majusculi omnino, firmiusculique foliis cir ca articulos per interualla ceu stellis quibusdam in orbem. Semine rotundo per initia uirente processu rubro: &ubi plane maturuit: nigro.