# De materiali medicina 321-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LITHOSPERMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/321-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/321-2

LITHOSPERMA DLXXXVIII Ithosperma, uel Aegonychon, uel leontion, uel lithos leontice hoc est la pis leoninus, uel Gorgonion, uel Tantalitis, uel Diospyron. Romani uo cant columbam. Daci Gonoletam. Sunt qui disporon & Heracleam quę appellatio ei a praecipuis uiribus seminis contigit: quo argumento & duritia ei Lapidis tributa Lithospermon uocantibus. Folia oleę uidebantur: ni longiora: latiora, mollioraque haberentur iuxta radicem humi iacentia. Ramulis rectis tenuibus crassitudine iunci acuti ualidis, surculosis: quibus in summis biforcipes exeunt cauliculi foliis uestientibus magnis: penes quae lapideum semen rotundum exiguum erui magnitudine. Nascitur macro solo eminentibus locis. lis lapillis in ui no albo potis calculos frangendi & urinas eiiciendi adiuncta uis est. PHALARIS DLXXXIX Halaris Thyrsulos fundit à radicibus tenuibus & superuacuis frequentes bipalmesque similes calamis Zeae, graciliores tamen atque dulces. Folia quoque similitudinem eius obtiuent. Semen amplitudine Milii oblongius. Natura succo herba tusa & expressa collecto uesicae doloribus prodesse in umo, uel aqua. Seminis quoque opera eadem: si cochlearis mensura per aquam bibatur. ERYTHRODANVM DXC Rythrodanum & Erythrodanos Rhiza & Teuthrion & dracanos & Cinnabaris. Romani rubiam passiuam. Aethrusci lappam minorem. Aegyptii Sophobi. Altera sponte prouenit. Altera feritur ut thauanae in galLXXII lia & Rauenae in Italia. In caria certe inter oleas seritur tanquam in segetibus idque propter emolumentum, quod ex ea Re quęstuosissimum redditur. Quadranguli ei Caules: longi: spinosi similes Aparinę majusculi omnino, firmiusculique foliis cir ca articulos per interualla ceu stellis quibusdam in orbem. Semine rotundo per initia uirente processu rubro: & ubi plane maturuit: nigro.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
