# De materiali medicina 323-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ALISMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/323-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/323-2

ALISMA conferunt. Lisma siue alcea: quod & Damasonion & acyron & Lyron uocatur. Fo lia ei Plantaginis nisi angustiora essent conuexaque in terram: Caule tenui simplici excedente cubitum longitudinis capite thyrsi: Flore albo exili, & aliquatenus pallido. Radicibus ut ueratri nigri tenuibus odoratis acribus modice pinguibus Nasci amat in aquosis. Vsus in radice ad eos: qui marinum Leporem biberunt drachmae unius duarumue Pondere in uino pota. Item ad eos: quos Rubeta momorderit: aut qui Opium hauserint. Torminosis dysentericisque tam per se quam cum dauco pari mensura praesidium est. Conuenit & ad conuulsa & ad aquę morbos. superficies eius comprimit uentrem: menses commouet: Tumores: quibus illinitur, placat. onobrychis:

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
