Latin
BRITANICA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 327
Unproofread scanNot analysed yet
Vis ei spissare, refri gerare succum bibentes. Idem excreationes cruentas &proluuiem alui supprimit cholericis &stranguriae cruciatibus conuenit Vrinam efficaciter trahens. contra serpentes in uino auxilium praestat. ad febrium redditus sumitur ante accessiones hora. Inhibet &sua quoque mulieribus profluuia uel appositus. Instillatur &auribus ad Dolores: &quibus effluat pus. Est eius egregius effectus in uino decocti melle addito ad ulcera genitalium. stomacho in feruoribus folia imponuntur. eie ctionibus sanguinis: Ignibus sacris: uitiis serpentibus illinuntur. Sic &ad inflam mationes: Tumores &recentia uulnerum.