# De materiali medicina 327

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, BRITANICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/327

Vis ei spissare, refri gerare succum bibentes. Idem excreationes cruentas & proluuiem alui supprimit cholericis & stranguriae cruciatibus conuenit Vrinam efficaciter trahens. contra serpentes in uino auxilium praestat. ad febrium redditus sumitur ante accessiones hora. Inhibet & sua quoque mulieribus profluuia uel appositus. Instillatur & auribus ad Dolores: & quibus effluat pus. Est eius egregius effectus in uino decocti melle addito ad ulcera genitalium. stomacho in feruoribus folia imponuntur. eie ctionibus sanguinis: Ignibus sacris: uitiis serpentibus illinuntur. Sic & ad inflam mationes: Tumores & recentia uulnerum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
