Latin
XIPHION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 330-2
Unproofread scanNot analysed yet
XIPHION Coala. DCXXIX Iphion, Alii Anactorin, alii Phasganon, alii Machęronion, alii Arion siue Irion. Romani Gladiolum, alii Segetalem. Videtur id nominis Nacta: quoniam gladii speciem foliis praebeat. Similia enim Iridis exeunt: minora duntaxat angustioraque: Praeterea exacuta in mucronem ac uenosa. Caule duum cubitorum: flore purpureo inuicem per uersus distante. Semine rotundo. Radice duplicis ordinis: quarum una insidet alteri: ceu bulbis pusillis: inferiore gracili: superna uero habitiore: adultioreque. In aruis maxime nascitur. Superior pars eius cum turis polline illita uino admixto spicula, &aculeos extrahit. Cum fari na uero aerina panos discutit. Ideoque in Emplastra desiderii eius utiliter additur. Menses quoque appositu elicit: qui partem radicis superiorem bibant in uino stimula ri ad uenerem dicuntur. Contra inferiorem sumentes ad genituram steriles &ignauos id genus euadere. Pueris hernia interanei laborantibus superiorem dandam in aqua prę DCXXX SPARGANION cipiunt. Parganion, alii Xiphidion idest Gladiolum uocarunt: &sane gladioli 8 folia uiderentur: nisi arctiora inclinatioraque obtineret. A capitibus cau lium semina in pilulis uisitantur. Radix &semen excipitr contra serpenDCXXXI XYRIS tes in potum. Yris, Alii Irin syluestrem, Alii Cacon. Romani Gladiolum dicunt. Quix dam Irin agrestem. Daci Aprus. Foliis &haec Iridi similis est. Verum la tioribus: &in cacumine cuspidatis. Caule intra folia cubitali: admodum crassottriquetras ualuulas ferente: in quibus flores purpurei emicant medio rubentes. Semen in folliculis fabarum effigie conditur: rotundum: rubrum: acre. Radix praedensa geniculis: rubicunda: longa: uulneribus in Capite atque ossibus fractis per commoda. Sagittas &infixa corporibus tela sine cruciatu aliquo eiicit admixta aeris floris parte totius modi tertia &Centaurii radicis quinta cum mel le. Tumores quoque inflammationesque illita ex aceto emendat. Radix defracta in passo bibitur ad rupta: conuulsa: Strangurias: coxendices: aluum solutam. Semen uehementissimum Trahendis urinis Trioboli mensura sumptum in uino. Lienem ex aceto potum consumat.