# De materiali medicina 332-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CALAMAGROSTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/332-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/332-2

CALAMAGROSTIS DCXL Alamagrostis uocatur omnibus modis amplius gramine lumentis cauendum. Necat enim deuoratum ab iis pręsertim in Babylonis regione id: quod iuxta uias nascitur. GRAMEN PARNASIVM DCXLI Ramen uero: quod in Parnaso monte gignitur: Densius fruticat: folio Hederaceo: Flore albo & odorato. Semine paruo nec inutili. Radicibus quinque uel sex: crassitudine digiti candidus mollibus: admodumque dulcibus. Horum succo decocto adiicitur uinum ac mel quantum satis est: dimidium Myrrhę Piperis Turisque tertiae portiones. Medicamentumque fit oculis nobile. Componendum id Aenea pyxide. Radicibus decoctum praestat quos ipsa radix effectus. semen eius urinas uehementer impellit. Vomitiones aluumque sistit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
