# De materiali medicina 333

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CALAMAGROSTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/333

GRAMEN CILICIVM DCXII Enus aliud Graminis in Cilicia nascitur appellatum indigenis cinna: quod uiride bubus appositum amburit eos. SIDERITIS PRIMA DCXLIII Ideritis Alii Heraclean: Prophetae Gonon, Alii haema Titanu hoc est sanguinem Titani. alii Vra Scorpiu hoc est Cauda, siue lotium Scorpio nis. Pythagoras Parmoron. Andreas Xanthophanen: osthanes Boephthalmon quasi bouis oculum. Aegyptii Senodionor. Romani Vertemnum, siue Solastrum. Punici Vdodonin. Herba est folio quam Marrubium longiore ad similitudinem Saluię, aut quercus: minore tamen & aspero: Caulibus quadratis: Altitudine palmi quandoque maioribus: Modice astringentibus linguam: Sapo re non iniucundo: uerticillis per interualla Marrubii: & in iis Semen nigrum. Nascitur in maceriis. Folia uulneribus illinuntur. Glutinant enim ea: & ab impetu inflam mationum tuentur. SIDERITIS SECVNDA DCXLIIII St & alia Sideritis cubitorum binum: ramis exilibus: cui folia pediculo annexa longo similia Filici & leuiter serrata & a lateribus frequentia: Ex alis autem superioribus exeunt Ramusculi tenues longi Capitibus orbiculatis & scabris: quę semen continent ad imaginem betae sed durius & rotundius. Et hanc foliaque eius utilia esse uulneribus constat.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
